- DYPTICA
- DYPTICAduae tabulae, in antiqua Ecclesia, quarum una viventium, altera mortuorum nomina continebat, quae in Missa recitabantur. Graec. Δίπιυχα, unde rectius Diptycha, vide Meurs. Ekkehardus Iun. Cas. S. Gall. c. 5. et eius temporis auctores, sie vocant liboros Anniversarios, quibus eorum inseruntur nomina, qui pro remedio animae suae, monachis et clericis quippiam legassent horumqueve Dypticorum custodiae capsae designatae sunt. Vide ibid Goldast. Recentius vero occurrit, pro tabella manuali. Spelmann. Gloss. Archaeol. Plura diximussupra, in voce Diptagus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.